- ALEX
- I.ALEXLocrorum fluv. terminusque Brutiorum, quos a magna Graecia separat, agrum item Locrensem olim a Rhegino dividens. Dionysius v. 367.Τῶν δαὶ νυν̑ γεν´ος ἐςτὶν ἐπὶ προχοῇϚιν Α῎ληκος.Theocrito Ales dici videtur, Alesso hodie vocari scribit Leander. Aliis Halex est. Peculiare quiddam de cicadis huius loci narrat Strabo l. 6. Οἱ μὲν γὰρ εν τῆ τῶ Λοκρῶν περαίᾳ φθέγγονται, τοῖς δὲ ἀφώνοις εἶναι συμβάςνει. Idem habet Plin. l. 11. c. 27. nec non Pausan. in Eliacis: cui Caecinos hic fluv. dicitur. Aliter vero haec refert Aelian. de Animal. l. 5. c. 9. Ait enim, τὸν μὲν Λοκρὸν εν Π῾ηγίνῳ σιγηλότατον ἕξεις, τὸν δὲ Π῾ηγῖνον εν τοῖϚ Λοκροῖς ἀφωνότατον.II.ALEXin nummo Iustiniani Imperat Alexandriae nota est, ubi moneta cusa. Praeter sedem enim Imperii Constantinop. olim sub Imperatorib. Monetariae Officinae in Oriente fuêre, Alexandriae, Antiochiae et Cyzici, Et quidem Alexandrinam Monetam prae coeteris spectat nummus aereus Iustiniani praefatus, in cuius aversa facie I. et B. intra Christi monogramma describuntur, cum hisce characteribus: ΑΛΕΞ qui Alexandriae cusum denotant ubi maxima Basilica dedicata erat Ioanni Baptistae, qui per I. et B. indicatur. Car. du Fresne Dissertatione de Infer. aevi Numisin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.